Index   Back Top Print

[ BE  - DE  - EN  - ES  - FR  - IT  - LA  - PT ]

FRANCISCI
SUMMI PONTIFICIS
LITTERAE APOSTOLICAE

DESIDERIO DESIDERAVI
EPISCOPIS
PRESBYTERIS AC DIACONIS
VIRIS ET MULIERIBUS CONSECRATIS
ATQUE CHRISTIFIDELIBUS LAICIS
DE LITURGICA INSTITUTIONE POPULI DEI

 

«Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar» (Lc 22,15).

1. Dilecti fratres et sorores,

his Litteris cunctos Nobis est in animo assequi – postquam iam solis Episcopis scripsimus, Litteris Apostolicis editis motu proprio datis Traditionis custodes – ut quasdam meditationes vobiscum participemus de Liturgia, praecipua pro Ecclesiae vita ratione. Res admodum lata est atque diligenti consideratione ex omni sua parte digna: his Litteris, tamen, nolumus ad amussim de re agere. Quaedam tantum meditationis elementa simpliciter suppeditare volumus, ad christianae artis celebrandi pulchritudinem atque veritatem intuendas.

Liturgia: «hodie» historiae salutis

2. «Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar» (Lc 22,15). Quibus incipit Novissimae Cenae narratio, haec verba Iesu spiracula sunt per quae mira nobis facultas datur intellegendi dilectionis erga nos Personarum Sanctissimae Trinitatis altitudinem.

3. Missi erant Petrus et Ioannes ad parandum, ut Pascha manducaretur, sed, ut plane perspiciatur, tota rerum creatio, cuncta historia – quae ibi demum proditura erat sicut historia salutis – magna est illius Cenae praeparatio. Petrus et alii adsunt illi mensae, haud conscii at utique necessarii: quodvis donum, si tale est, oportet habeat quendam docilem ad idem suscipiendum. Hoc in casu, immensa est inaequalitas inter ingentem doni magnitudinem et parvitatem recipientis, quae nos admiratione non potest non afficere. Nihilominus - misericordiae Domini causa – donum Apostolis concreditur ut cuique homini feratur. 

4. Nemo illi Cenae accubitionem quandam lucratus est, sed omnes sunt vocati vel, ut melius dicatur, flagranti Iesu desiderio illecti, qui illud Pascha cum eis manducare desiderat: novit Ipsum esse Agnum illius Paschatis, novit Ipsum esse Pascha. Haec est plena illius Cenae novitas, sola et vera historiae novitas, quae eam Cenam efficit unicam quapropter “novissimam”, quae repeti non potest. Tamen, eius maximum desiderium nobiscum illam communionem instaurandi, quae erat et superest germanum propositum, numquam satiari poterit donec unusquisque, «ex omni tribu et lingua et populo et natione» (Apc 5,9) Corpus eius manducaverit et Sanguinem eius biberit: ideo ipsa Cena semper aderit, usque ad reditum eius, in eucharistica celebratione.

5. Nescit adhuc orbis terrarum, at cuncti «ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt» (Apc 19,9). Ut ad eam accedatur oportet tantum nuptialis fidei vestis induatur, quae venit ex auditu, per verbum Christi (cfr Rom 10,17): commodate eam conficit Ecclesia candore panni in sanguine Agni dealbati (cfr Apc 7,14). Ne nobis quidem neque requiei temporis momentum foret, scientibus nondum omnes invitationem ad Cenam recepisse vel alios eius oblitos esse vel eam amisisse per detortas humanae vitae semitas. Quapropter diximus Nos “missionariam optionem somniare, capacem transformandi omnes res, ut consuetudines, genera, horaria, verba et omnis ecclesialis structura fiant canalis praesentis terrarum orbis evangelizationi congruens, plus quam sui ipsius defensioni” (Evangelii gaudium, n. 27) et omnes ad sacrificii Agni Cenam sedere et Eo vivere possint.

6. Ante nostrum responsum ad eius vocationem – longe ante – eius desiderium nostri habetur: eius etiam inconscii esse possumus, at quotiescumque Missae intersumus, prima ratio est quia a desiderio eius erga nos attrahimur. Quoad nos, possibile responsum, ascesis severior, uti semper, se eius amori dedere est, ab Eo attrahi velle. Certo omnis nostra participatio ad Corpus et Sanguinem Christi in Novissima Cena ab Eo est optata.

7. Substantia panis fracti crux est Iesu, sacrificium eius in amoris oboedientia Patri. Si Novissimam Cenam non habuissemus, videlicet eius mortis ritualis praefigurationem, nos quidem non intellexissemus quomodo eius effectio damnationis ad mortem perfectus esset actus cultus et gratus Patri, unicus verus actus cultus. Paucis post horis, Apostoli in Iesu cruce cernere potuissent, si eius pondus sustinuissent, quid “corpus oblatum”, “sanguis effusus” vellent significare: id est cuius memoriam facimus quotiescumque Eucharistiam celebramus. Cum redit, a mortuis resuscitatus, ut panem frangeret discipulis de Emmaus suisque, ad piscandum reversis – non iam homines capientibus – Galilaeae in lacu, oculos eorum aperit illa actio, quae caecitatem eorum sanat a crucis horrore allatam, aptos eos efficiens Resurgentem “videre”, resurrectionem credere.

8. Si Hierusalem post Pentecosten pervenissemus atque desiderium non modo capiendi nuntios de Iesu Nazareno sensissemus, sed ipsi etiam occurrendi, nullo alio modo id facere potuissemus, nisi in suos inquisivissemus ut verba eius audiremus et gestus eius maxime vivos videremus. Nullo alio modo Ei vere occurrere potuissemus nisi in communitate celebranti. Hac de causa Ecclesia mandatum Domini: “Hoc facite in meam commemorationem” uti pretiosissimum thesaurum suum semper custodivit.

9. Statim Ecclesia fuit conscia haud de repraesentatione agi, quamvis sacra,  de Cena Domini: nihilum valuisset et nemo mente cogitavisset “agere fabulam” illius summi temporis vitae Magistri - eo magis sub oculis Mariae, Matris Domini -. Nulla interposita mora Ecclesia statim intellexit, a Spiritu Sancto illuminata, omnia, quae aperta erant Iesu, quae oculis videri poterant et manibus tangi, verba atque gestus eius, compertam Verbi incarnati rationem, omnia de Eo in sacramentorum celebrationem translata esse [1].

Liturgia: occursus cum Christo spatium

10. Cuncta hic adest praestans Liturgiae pulchritudo. Si nobis resurrectio fuisset notio, forma, cogitatio; si nobis Resurgens memoria fuisset aliorum recordationis, quamvis fide dignorum uti Apostoli, si nobis quoque nullo modo veri cum Eo occursus facultas data esset, fieret tamquam si Verbi carnis facti novitatem exhaustam declararemus. Incarnatio, autem, praeter esse unicum novum eventum quod historia teneat, ratio quoque efficitur per quam statuit Sanctissima Trinitas nobis viam communionis patefacere. Fides christiana aut occursus cum Eo vivo est aut non est.

11. Nobis Liturgia fidem dat eiusmodi occursus. Haud nobis prodest vaga Ultimae Cenae recordatio: oportet nos illi Cenae interesse, ut vocem eius audiamus, Corpus eius manducemus Sanguinemque eius bibamus: Eius egemus. In Eucharistia et in cunctis sacramentis nos possumus Dominum Iesum convenire et vi Paschatis eius contingi. Salutaris vis sacrificii Iesu, omnis verbi eius, omnis gestus, aspectus, animi affectus nos contingit in sacramentorum celebratione. Ego sum Nicodemus et Samaritana, homo Capharnaüm in spiritu immundo et paralyticus domi Petri, peccatrix condonata et haemorrhoissa, Iairi filia et caecus Iericho, Zacchaeus et Lazarus, latro et Petrus quibus venia est concessa. Dominus Iesus, «Qui immolatus iam non moritur, sed semper vivit occisus» [2], nobis ignoscere pergit, nobis mederi, nobis vi sacramentorum afferre salutem. Quo concreto modo, per viam incarnationis, nos diligit; quo modo explet illam nostrum sitim, quam declaravit in cruce (cfr Io 19,28).

12. Primus noster occursus eius Paschatis est eventum, omnium nostrum in Christum credentium vitam signans: quod est nostrum baptisma. Hoc non est mentis assensio eius cogitationi vel morum praeceptorum subscriptio ab Eo imposita: sibi vult in eius passionem, mortem, resurrectionem et ascensionem mergi. Haud magica actio est: magia est contraria sacramentorum rationi, eo quod in Deum efficere vult imperium et qua ex causa a temptatore prodit. Perfecta in continuatione incarnationis, ex Spiritus praesentia atque actione, nobis datur in Christo mori et resurgere.

13. Quomodo id fit animum movet. Aquae baptismalis benedictionis oratio [3] nobis ostendit Deum ad baptismum sane aquam fecisse. Hoc est cum Deus aquam faciens omnium nostrum baptismum in animo habebat atque cogitatio haec comitata est eum agentem per historiam salutis quotiens, exacto proposito, aqua uti voluit. Quasi, postquam eam fecerat, etiam perficere vellet ut aqua baptismatis fieret. Sic eam implere voluit motu Spiritus sui, qui supra eam ferebatur (cfr Gn 1,2), ut virtutem sanctificandi in germine conciperet; ea usus est ad humanum genus per diluvium regenerandum (cfr Gn 6,1-9,29); in eam dominatus est, separans eam ut viam liberationis in Mari Rubro aperiret (cfr Ex 14); in Iordane eam consecravit carnem Verbi mergens Spiritu aspersam (cfr Mt 3,13-17; Mc 1,9-11; Lc 3,21-22). Denique eam miscuit cum Filii sui sanguine, dono Spiritus, artissime iuncto cum dono vitae et mortis Agni pro nobis immolati, et a transfixo latere super nos eam effudit (cfr Io 19,34). In hac sane aqua mersi sumus ut per eius virtutem in Corpus Christi inseri possemus et cum Eo ad immortalem vitam resurgere (cfr Rom 6,1-11).

Ecclesia: Corporis Christi sacramentum

14. Sicut nobis Concilium Vaticanum II protulit (cfr Sacrosanctum Concilium, n. 5) Scripturam, Patres Ecclesiae et Liturgiam recolens - quae authenticae Traditionis sunt columnae - «de latere Christi in cruce dormientis ortum est totius Ecclesiae mirabile sacramentum» [4]. Inopinata est inter primum atque novum Adam comparatio: uti a latere primi Adam, postquam immiserat in eum soporem, extraxit Deus Evam, ita de latere novi Adam, obdormientis in somno mortis, nova Eva oritur, quae est Ecclesia. Stupor est ob verba, quae mente considerare possumus suscepta a novo Adam Ecclesiam inspiciente: “Haec nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea!” ( Gn 2,23). Quia Verbo eius credidimus et in aquam baptismatis descendimus, nos facti sumus os ex eius ossibus, caro de eius carne.

15. Hac incorporatione deficiente, nullus est modus vivendi plenitudinem cultus in Deum. Nam, unus est actus cultus perfecti atque Patri grati, Filii oboedientia, cuius mensura est mors eius in cruce. Eius oblationem participare possumus solummodo si filii in Filio fiamus. Hoc est donum quod accepimus. Subiectum in Liturgia agens semper tantumque Christus-Ecclesia est, mysticum Corpus Christi.

Sensus theologicus Liturgiae

16. Concilii est – et liturgici motus nempe eidem praeeuntis – reinventio theologicae notionis Liturgiae eiusque momenti in Ecclesiae vita: principia generalia a Constitutione Sacrosanctum Concilium enuntiata, ut praecipua fuerunt ad instaurationem efficiendam, sic permanent ad illam plenam, consciam, actuosam atque fructuosam liturgicae celebrationis participationem promovendam (cfr Sacrosanctum Concilium, nn. 11.14), quae est “primus, isque necessarius fons, e quo spiritum vere christianum fideles hauriant” ( Sacrosanctum Concilium, n. 14). His Litteris invitare velimus totam Ecclesiam iterum reperire, custodire atque vivere veritatem vimque christianae celebrationis. Velimus ut pulchritudo christianae celebrationis eiusdemque consectariorum in Ecclesiae vita, minime foedaretur a quadam levi et angusta sui ponderis cognitione vel, tanto nequior, ab abusu ad quandam ideologicam visionem commodato, quodcumque sit. Iesu sacerdotalis precatio in Ultima Cena ut omnes unum sint (cfr Io 17,21) iudicat quamvis divisionem nostram circa Panem fractum, sacramentum pietatis, signum unitatis, vinculum caritatis [5].

Liturgia: antidotum contra spiritualis mundanitatis venenum

17. Saepius monuimus ut caveretur a lubrica Ecclesiae vitae tentatione, quae est “spiritualis mundanitas”: de ea fuse lateque in Adhortatione Evangelii gaudium (nn. 93-97) disseruimus, cum in gnosticismo atque novo pelagianismo duos agnovimus modos inter se relatos, qui eam alunt.

Primus christianam fidem definit in subiectivismo, qui singulos homines concludit “in immanentia eorum rationis vel eorum sensuum” (Evangelii gaudium, n. 94).

Alter gratiae virtutem irritat tantummodo eius viribus confidens, ciens “selectam narcissinam atque imperiosam hominum manum, cum potius quam evangelizetur, alii examinantur atque in genera dividuntur, atque potiusque quam iuvetur aditus gratiae, vires teruntur decernendi causa” (Evangelii gaudium, n. 94).

Hae pravae christianismi species perniciosos in Ecclesiae vitam habere possunt exitus.

18. Ex iis quae supra recordari voluimus, clare apparet Liturgiam, sua ipsa natura, efficacissimum esse remedium contra venena ista. Certe de Liturgia loquimur in eius theologica notione, haud sane – iam hoc Pius XII testabatur – veluti de «decorum quodam caerimoniarum apparatu» vel «mera legum praeceptorumque summa» [6] cultum dispensantium.

19. Si gnosticismus nos inficit veneno subiectivismi, liturgica celebratio nos liberat e carcere alicuius sui ipsius testimonialis iudicii propria ratione vel sensu sustentati: actio celebrationis non singulorum sed Christi-Ecclesiae est, cunctorum fidelium in Christo iunctorum. Liturgia non adhibet illud “ego” sed “nos” atque quaevis minutio amplitudinis huiusmodi “nos” semper est diabolica. Liturgia haud nos desertos relinquit, inquirentes individuam putatam mysterii Dei agnitionem, sed manu nos regit, simul, uti congregationem, ad inducendos nos in mysterium a Verbo atque sacramenti signis nobis revelatum. Quod facit, congruenter agendi Dei rationi, viam incarnationis sequens, per symbolicum corporis sermonem, qui in res, in spatium tempusque panditur.

20. Si novus pelagianismus nos vitiat opinatione salutis nostris viribus acquisitae, liturgica celebratio nos purificat proclamans salutis doni gratuitatem in fide exceptae. Haud comparationis nostrae est Eucharisticum sacrificium participare, quasi hoc gloriari coram Deo fratribusque possemus. Quis sum me admonet omnis celebrationis initium, me rogans ut agnoscam peccatum meum et adhortans me ad beatam semper Virginem Mariam, angelos, sanctos atque omnes fratres sororesque precandos, qui orent pro me ad Dominum: haud sane digni sumus ut intremus sub tectum eius, sed verbi eius indigemus ut salvemur (cfr Mt 8,8). Nobis absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi (cfr Gal 6,14). Nulla enim est cognatio inter Liturgiam et nimiam asceticam moralitatem: donum est Paschatis Domini, quod reverenter acceptum, novam facit vitam nostram. Minime ingredi possumus Cenaculum nisi per vim attrahendi desiderii eius Paschatis nobiscum manducandi: Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar (Lc 22,15).

Cotidie veritatis pulchritudinem celebrationis christianae denuo detegere

21. Nobis tamen est cavendum: ut Liturgiae antidotum effectum assequatur, cotidie quaeritur nobis veritatis pulchritudinem celebrationis christianae denuo detegere. Ad theologicam eius notionem amplius etiam spectamus, ut mirum in modum in Constitutione Sacrosanctum Concilium, ad numerum VII describitur: sacerdotale Christi munus habetur Liturgia, nobis revelatum et datum in Paschate eius, hodie repraesentatum et agens per signa sensibilia (aquam, oleum, panem, vinum, gestus, verba) ut Spiritus, in paschale mysterium nos immergens, totam nostram transfiguret vitam magis magisque nos Christo conformans.

22. Liturgiae pulchritudinis continuata rursus detectio non est haesthetismi ritualis inquisitio, quae tantum externae formalitatis ritus cura delectatur vel rubricarum observantia nimis accurata satiatur. Sententia haec, liquido, nullo modo laudare vult oppositum habitum, qui simplicitatem confundit cum neglegenti vulgaritate, essentialitatem cum indocta levitate, actionis ritualis perspicuitatem cum exasperata in usu functionali ratione.

23. Inter nos consentiamus: singula celebrationis facies est curanda (spatium, tempus, gestus, verba, res, vestes, cantus, musica, etc.) singulaque rubrica est servanda: haec sufficeret diligentia ne despoliaretur convocatio propriis iustis, scilicet paschali mysterio, iuxta ritum ab Ecclesia ratum celebrato. Licet etiam qualitas normaque actionis celebrandae sponderentur, haec non sufficerent ut participatio nostra plena redderetur.

Stupor erga paschale mysterium: summa actionis liturgicae

24. Si deficeret stupor erga paschale mysterium, quod in signorum sacramenti perspicuitate repraesentatur, periclitaremur profecto impervii fieri mari magno gratiae, se in unamquamque celebrationem effundentis. Non sufficit eniti, licet hoc laudandum sit, pro meliore arte celebrandi nec quaedam ad interiorem hominem revocatio: haec etiam si non accipit mysterii christiani revelationem in inanem subiectivitatem dilabi periclitatur. Occursus noster cum Deo minime est intimae eius singularis inquisitionis fructus, sed eventum gratis datum: Deo occurrere possumus propter rem novam incarnationis, quae in Ultima Cena usque ad desiderium maximum a nobis manducari pervadit. Quomodo nobis incommodum accidere potest ut abducamur a tanti doni pulchritudinis suavitate?

25. Stuporem erga paschale mysterium significantes, nullo modo intellegimus id quod saepe videtur exprimi per illud fumosum dictum “mysterii sensus”: quem a celebratione sublatum esse fertur nonnumquam inter praesumpta capita accusationis contra liturgicam reformationem. Stupor, de quo loquimur, minime est quaedam animi perturbatio ob rem obscuram vel ritum perplexum, sed contra admiratio est ob Dei mysterium in Iesu Paschate nobis revelatum (cfr Eph 1,3-14), cuius vis nos assequi pergit in “mysteriorum”, scilicet sacramentorum, celebratione. Verum etiam est plenitudinem revelationis, prae nostra humana exiguitate, excessum habere transcendentem nos quique consummatus erit ad finem saeculi, cum Dominus revertetur. Si verus est stupor, nullum est periculum ne percipiatur alteritas praesentiae Dei, etiam in propinquitate quam voluit incarnatio. Si reformatio illum “mysterii sensum” sustulisset, plus quam caput accusationis punctum laudis fieret. Pulchritudo itemque veritas semper stuporem gignunt et ad Dei mysterium cum referuntur, ad adorationem ducunt.

26. Stupor res est principalis liturgicae actionis, quia est habitus illius qui coram peculiari notione symbolicorum gestuum se esse novit; admiratio est illius qui symboli vim experitur, constans non ad differendam notionem abstractam, sed ad definite complectendum atque exprimendum id quod significat.

Solidae et vitalis liturgicae institutionis necessitudo

27. Haec est ergo quaestio praecipua: quomodo recuperatur capacitas plene vivendi actionem liturgicam? Liturgicae Concilii reformationi hoc est propositum. Operosum admodum est certamen, propter quod hodiernus homo – haud pariter in singulis culturis – amisit copiam se cum symbolica actione comparandi, quae est liturgicae actionis essentia.

28. Postmoderna aetas – in qua homo impensius perturbari videtur, nulla tenens exemplaria, virtutibus orbatus pro neglegendis habitis, omnibus rebus exutus, in comminuta quadam divisione, in qua prospectus sensus fieri non posse videtur – adhuc gravatur magni ponderis hereditate, a praeterita aetate relicta, facta ex individualismo atque subiectivismo (quae denuo pelagianismum et gnosticismum revocant) et etiam ex inani abstracta spiritualitate, quae repugnat ipsi naturae hominis, spiritus incarnati, capacis ergo per se agendi atque per symbola intellegendi.

29. Ecclesia in Concilio congregata se comparare cum modernitatis rebus voluit, rursus conscientiam confirmans se esse sacramentum Christi, lucis gentium (Lumen gentium), Dei verbum religiose audiens (Dei Verbum) atque sicut propria hominum huius aetatis gaudium et spes agnoscens (Gaudium et spes). Magnae conciliares Constitutiones nullo modo sunt dissociabiles et ne forte videatur hanc magnam Oecumenici Concilii meditationem – quae altissima est Ecclesiae synodalitatis significatio, cuius divitiarum una vobiscum vocamur esse custodes – a Liturgia esse inchoatam (Sacrosanctum Concilium).

30. Secundae sessioni Concilii imponens finem (die 4 mensis Decembris anno 1963) sic exprimebatur sanctus Paulus VI: «Ceterum, ardua huiusmodi et implexa disceptatio ubere quodam fructu haudquaquam caruit: nam quod argumentum ante omnia pertractatum est, quodque omnium praestantissimum quodammodo est, sive ex sui natura sive ex dignitate, qua pollet in Ecclesia - sacram dicimus Liturgiam - id ad exitum feliciter pervenit, hodieque a Nobis sollemni ritu promulgatur. Quam ob causam animus Noster sincero gaudio exsultat. Animadvertimus enim hoc in negotio aequum rerum officiorumque ordinem esse servatum; cum hoc professi simus, Deo summum locum esse tribuendum; nos primo eo officio teneri Deo admovendi preces; sacram Liturgiam primum esse fontem illius divini commercii, quo ipsa Dei vita nobiscum communicatur; primam esse animi nostri scholam; primum esse donum a nobis christiano populo dandum, nobiscum fide precationumque studio coniuncto; primam denique humani generis invitationem, ut mutam suam linguam solvat in beatas veracesque preces, utque ineffabilem illam vim sentiat, animum veluti recreantem, quae sita est in canendis nobiscum Dei laudibus hominumque spe, per Iesum Christum et in Spiritu Sancto» [7].

31. In his Litteris in singulorum vocabulorum divitiis morari non possumus, quae vestrae meditationi permittimus. Si Liturgia “est culmen ad quod actio Ecclesiae tendit et simul fons unde omnis eius virtus emanat” (Sacrosanctum Concilium, n. 10) satis intellegimus quod ponderis ponatur in re liturgica. Leve fieret perspicere contentiones, quae proh dolor celebrationem circumeunt, uti modicam dissensionem inter varias erga quandam ritus formam sentiendi notiones. In primis ecclesiologica quaestio est. Non videmus quomodo Concilii validitatem agnosci dicatur – etiamsi paulo stupemus catholicum quendam id non facere praesumere posse – atque liturgicam reformationem, Constitutione Sacrosanctum Concilium propositam, exprimente rem liturgicam visioni Ecclesiae plane adiunctam, in Lumen gentium mirabiliter descriptae, non excipere. Ideo – sicut in Epistula universis mundi Episcopis missa explicavimus – officium asseverandi sensimus libros liturgicos a sanctis Pontificibus Paulo VI et Ioanne Paulo II promulgatos, iuxta decreta Concilii Vaticani II, unicam expressionem “legis orandi” Ritus Romani esse (cfr. Motu Proprio Traditionis custodes, art. 1).

Reiecta reformationis acceptio itemque eius exigua comprehensio, nos deterrent a studio inveniendi responsiones illi iteratae quaestioni: quomodo adolescere possumus ut plene actionem liturgicam vivere valeamus? Quomodo etiam stupere pergamus re in celebratione sub oculos nostros eveniente? Opus est nobis gravi vitalique institutione liturgica.

32. Ad Hierosolymitanum Cenaculum etiam redeamus: mane Pentecostes oritur Ecclesia, prima novae humanitatis cellula. Hominum mulierumque tantum communitas reconciliatorum, quibus venia tribuitur, viventium quia Ille vivit, sincerorum quia a veritatis Spiritu habitatorum, dilatare potest angusta spatia spiritualis individualismi.

33. Communitatis Pentecostes est frangere Panem, quae habet pro certo Dominum esse vivum, a mortuis resuscitatum, praesentem verbo suo, gestibus suis, oblatione Corporis Sanguinisque sui. Ex eo tempore celebratio spatium fit privilegiatum, haud unicum, occursus cum Eo. Nos scimus hominem per hunc tantum occursum funditus hominem fieri. Ecclesia ex Pentecoste tantum hominem ut personam concipere potest, patentem plenae necessitudini cum Deo, cum creato et cum fratribus.

34. Hic proponitur quaestio praecipua de institutione liturgica. Ait Guardini: «Sic figuratur etiam primum munus practicum: hac intima nostri temporis mutatione suffulti, denuo nos discere debemus comparare nos cum religiosa pietate veluti homines pleno sensu» [8]. Hoc quidem est quod liturgia efficit, hoc nobis est fingendum. Guardini ipse non dubitat affirmare, liturgica institutione deficiente, «haud multum prodesse reformationes ritus textusque» [9]. Ne nunc quidem accuratissime tractare conamur ditissimum de liturgica institutione propositum: quaedam tantum meditationis indicia offerre velimus. Censemus duo distingui posse argumenta: in Liturgiam institutionem atque ex Liturgia institutionem. Prima res ad alterius essentialis usum est apta.

35. Necesse habemus canales reperire ad institutionem tamquam Liturgiae studium: a motu liturgico multum hac in provincia actum est, magni ponderis per inquisitiones multorum virorum doctorum et institutorum academicorum. Oportet tamen has cognitiones extra academicum ambitum diffundere, reserate, ut unusquisque fidelis in agnitionem theologici Liturgiae sensus progrediatur – hic est summus et condens cardo omnis Liturgiae scientiae atque usus – itemque christianae celebrationis progressus, dum facultas textus euchologicos, dynamismos rituales eorumque sensum anthropologicum percipiendi comparatur.

36. Communitatum nostrarum regularitati mentem vertimus, quae ad celebrandam Eucharistiam die Domini congregantur, de dominico in dominicum diem, de Paschate post Pascham, peculiaribus in singulorum vitae et communitatum temporibus, aetatibus vitae mutantibus: primarii ponderis est actio pastoralis a ministris ordinatis peracta, manu ducentibus fideles baptizatos intra iteratam Paschatis experientiam. Semper recordemur Ecclesiam, Corpus Christi, actricem celebrantem esse, haud sacerdotem tantum. Cognitio ex studio proveniens primus tantummodo est gradus ad mysterium celebratum ingrediendum. Illud prorsus patet: ut fratres sororesque ducant, ministri, qui communitati praesident, oportet cognoscant iter, sive quia id in tabulis scientiae theologicae apprehenderunt sive quia id in experto usu vivae fidei frequentaverunt, precatione nutritae, procul dubio non modo ex officio absolvendo. In die ordinationis unusquisque presbyter sibi audit Episcopum profiteri: «Agnosce quod ages, imitare quod tractabis, et vitam tuam mysterio dominicae crucis conforma» [10].

37. Etiam studii Liturgiae ordo in seminariis oportet rationem reddat extraordinariae facultatis, quae ipsius celebrationis est, praebendi videlicet cohaerentem visionem scientiae theologicae. Singulae theologiae disciplinae, suum quaeque secundum prospectum, monstrare debent intimam suam conexionem cum Liturgia, ex qua aperte revelatur atque perficitur unitas sacerdotalis institutionis (cfr Sacrosanctum Concilium, n. 16). Liturgica-sapientialis ratio institutionis theologicae in seminariis certas consecutiones profecto habet in actione pastorali. Nulla est Ecclesiae vitae facies quae in ea non inveniat culmen suum et fontem. Pastoralis cunctorum simul actio, apte composita, integrata, plus quam exitus confectorum propositorum consecutio est collocandi in medio communitatis vitae dominicalem eucharisticam celebrationem, communionis fundamentum. Modus theologicus Liturgiae intellegendae haudquaquam ita sinit haec verba mente complecti, perinde ac si omnia in cultualem formam reducerentur. Celebratio quaedam non evangelizans non est authentica neque nuntius in celebratione qui in Resuscitati occursum non ducat: utrumque autem sine caritatis testimonio velut aes sonans est aut cymbalum tinniens (cfr 1Cor 13,1).

38. Ministris atque omnibus baptizatis liturgica institutio, in hac prima sua notione visa, non est quiddam putandum quod semel capi potest: quoniam mysterii celebrati donum facultatem nostram cognoscendi excedit, munus hoc sane comitari debet continuam cuiusque formationem parvulorum humilitate, habitu ad stuporem patente.

39. Postrema ad seminaria admonitio: praeter studium praebeant etiam copiam celebrationem experiendi non tantum ritibus admodum compositam, sed authenticam, vitalem, quae illam sinceram communionem cum Deo vivere permittat, ad quam theologica quoque scientia vergere debet. Virtus modo Spiritus nostram Dei mysterii agnitionem perficere potest, quae minime pro re habetur perspectionis mentis, quin potius relationis vitam contingentis. Huiusmodi experientia praecipua est ut alumni tirones, ministri ordinati facti, communitates comitari valeant in ipsum iter mysterii Dei agnitionis, quod est caritatis mysterium.

40. Haec postrema cogitatio nos inducit ad alterum sensum considerandum, ex quo mente complecti possumus effatum “institutio liturgica”. Nostra sententia, e participatione liturgicae celebrationis unusquisque ad vocationem suam oportet instituatur. Etiam scientia e studio, de qua vix diximus, ne rationalismus fiat, apta esse debet ad efficiendam actionem institutricem Liturgiae unicuique christifideli.

41. Ex o quod diximus de Liturgiae natura, apparet cognitionem mysterii Christi, quae ratio est nostrae vitae summa, haud consistere in assumptione animi notionis, sed in vera exsistentiali implicatione cum eius persona. Hoc sensu, Liturgia minime “ad cognitionem” refertur atque propositum suum in primis non est paedagogicum, etsi magnam continet eruditionem (cfr Sacrosanctum Concilium, n. 33), sed laudis, gratiarum actionis propter Pascha Filii, cuius potentia salutis ad nostram pervenit vitam. Celebratio respicit veritatem docilitatis nostrae erga actionem Spiritus, in ea operantem, donec formetur Christus in nobis (cfr Gal 4,19). Plenitudo institutionis nostrae est conformatio cum Christo. Iterum dicimus non agi de mentis abstracto processu, sed nos Ipsum fieri. Hic est finis, ob quem largitus est Spiritus, cuius actio semper tantumque est Christi Corpus facere. Sic fit pane eucharistico, sic est omni baptizato, qui vocatur ut magis magisque fiat quod donum accepit in baptismo, videlicet membrum Corporis Christi. Ait Leo Magnus: «Non enim aliud agit participatio corporis et sanguinis Christi, quam in id quod sumimus transeamus» [11].

42. Hic exsistentialis communicatio accidit – constanter et congruenter cum ratione incarnationis – per viam sacramentalem. Liturgia efficitur rebus spititualibus abstractionibus oppositis sicut panis, vinum, oleum, aqua, unguentum, ignis, cinis, lapis, textile, colores, corpus, verba, sonitus, silentia, gestus, spatium, motus, actio, ordo, tempus, lumen. Tota creatio caritatis Dei est manifestatio: ex quo caritas ipsa plane in cruce Iesu apparuit, tota attrahitur mundi creatio. Universus assumitur creatus ut ministrare valeat occursui cum Verbo incarnato, crucifixo, mortuo, resuscitato, quod ad Patrem ascendit. Sicuti canunt oratio benedictionis aquae baptismalis itemque illa consecrationis chrismatis et verba oblationis panis et vini, fructorum terrae et operis manuum hominum.

43. Liturgia reddit gloriam Deo haud quod nos aliquid addere possumus pulchritudini lucis inaccessibilis in qua Ille habitat (cfr I Tm 6,16) neque perfectioni cantus angelici qui perpetuo in caelestibus aedibus resonat. Gloriam Deo reddit Liturgia, pro eo quod nobis permittit hic in terris Deum in celebratione mysteriorum videre atque, eum inspicientes, vivescere ex Paschate eius: nos, qui cum essemus mortui peccatis, gratia, convivificati sumus Christo (cfr Eph 2,5), gloria Dei sumus. Irenaeus, doctor unitatis, nos admonet: «Gloria enim Dei vivens homo, vita autem hominis visio Dei. Si enim quae est per conditionem ostensio Dei vitam praestat omnibus in terra viventibus, multo magis ea quae est per Verbum manifestatio Patris vitam praestat his qui vident Deum» [12].

44. Scribit Guardini: «Ex hoc effingitur primum officium institutionis liturgicae: oportet homo rursus symbolorum capax fiat» [13]. Omnium est hoc opus, ministrorum ordinatorum ac fidelium. Haud facile habetur opus eo quod analphabetus factus est homo hodiernus, nequiens iam interpretari symbola, quorum ne exsistentiam quidem fere suspicatur. Quod idem fit de nostri corporis symbolo. Est symbolum quia artissima animae et corporis coniunctio, visibilitas quidem animae spiritualis in corporeo ordine, quo continetur humana singularitas, personae peculiaritas cuivis animantium alteri formae irreductibilis. Intentio nostra ad transcendentem, ad Deum, humanam ad naturam pertinet: eam abdicare necessario est preterquam Deum praecipue nosmet ignorare. Sufficit ut modum aspiciamus paradoxum quo corpus iactatur, nunc anxifera paene pressura curatum ad mythum aeternae iuventutis insectandum, nunc in materiam deductum, omni dignitate destitutam. Res ita se habet ut minime corpori tribuendum sit pondus ex corpore tantum. Quodque symbolum simul potens ac debile est: si non observatur nec iactatur sua sponte, ergo infringitur, vilescit, vanum fit. Iam non est nobis visus sancti Francisci, qui dum inspiciebat solem – vocans eum fratrem quoniam sic sentiebat – eum videbat «bellu e radiante cum grande splendore», et, stupore plenus, cantabat: «de te, altissimo, porta significatione» [14]. Facultate vim symbolicam corporis atque omnium rerum creatarum intellegendi amissa, symbolicus Liturgiae sermo homini hodierno inaccessibilis fit. Non agitur tamen de sermone huiusmodi dimittendo: eum dimittere non possumus, quia eum elegit Sanctissima Trinitas ut nos per Verbi carnem attingeremur. Oportet tamen facultas recuperetur ponendi atque intellegendi Liturgiae symbola. Non est nobis desperandum, quod hic modus in homine, ut modo diximus, pars est nativa et, quamvis mala materialismi atque spiritualismi, utraque negatio unitatis corporis cum anima, sicuti omnis veritas, ad rursus emergendum semper promota est.

45. Quam requirimus, ergo, interrogatio est quomodo iterum capaces symbolorum fiamus? Quomodo rursus intellegere symbola sciamus ut ea vivere possimus? Callemus sacramentorum celebrationem – Dei gratia – per se efficacem esse, quod est ex opere operato, sed hoc minime plenam hominum participationem spondet, aequo modo ad sermonem celebrationis se advertendi carente. Symbolica lectio non pertinet ad mentis cognitionem nec ad notionum comparationem sed vitalis est exsperientia.

46. Primum est fide erga creationem iterum potiri. Quibus “aguntur” sacramenta, res dicimus a Deo provenire, ad eum dirigi et ab eo assumi, praesertim per incarnationem, ut salutis fiant instrumenta, Spiritus vehicula, gratiae canales. Quod animadvertitur quomodo longe absit a visione sive materialismi, sive spiritualismi. Si res creatae haud abdicandae partes sunt actionis sacramentalis nostram operantis salutem, nobis novis oculis, non leviter, reverenter grateque, illae sunt respiciendae. Iam a cunabulis eae semen continent gratiae sanctificantis sacramentorum.

47. Alia maximi momenti quaestio – ratione considerata quomodo Liturgia nos informet - est necessaria educatio ad acquirendum habitum, aptum ad symbola liturgica proponenda et intellegenda. Hoc facilius exprimimus. Parentes in animo habemus magisque etiam avos, verum nostros parochos quoque et catechistas. Complures nostrum vim didicerunt liturgiae gestuum – sicut exempli gratia signi crucis, genuum flectendorum, professionum nostrae fidei – iis ex ipsis. Fortasse vivam illorum non servamus memoriam, at facile vero percipere possumus gestum cuiusdam amplioris manus, parvam pueri manum arripientis eamque sensim comitantis ad se primum signandum nostrae salutis signo. Motui comitantur verba, ipsa etiam lenta, perinde ac si arripere vellent quaeque momenta huiusmodi  gestus, cuncti corporis: «In nomine Patris… et Filii… et Spiritus Sancti… Amen». Ita deinde dimittamus manum pueri ut aspiciamus ipsum pro se iterare, parati ad eum adiuvandum, illum iam traditum gestum, veluti habitum cum eo augescentem, qui eum induat veste a Spiritu tantum cognita. Ex eo tempore, ille gestus, vis sua symbolica, ad nos pertinent, vel potius – ut melius dicamus - nos pertinemus ad illum gestum, qui nos informat, a quo informamur. Haud opus est multis verbis nec necesse est omnia huius gestus intellegere: oportet parvi simus ad eum et tradendum et accipiendum. Cetera Spiritus sunt. Sic sumus initiati symbolico sermoni. Tantarum non possumus spoliari divitiarum. Crescendo, nobis erunt praesidia ad intellegendum, at semper sub condicione ut humiles maneamus.

Ars celebrandi

48. Modus servandi et augescendi in vitalem agnitionem Liturgiae symbolorum prae se fert profecto artem celebrandi curandam. Hoc quoque effatum vario modo consideratur. Id explanatur si intellegitur uti relatum ad theologicum Liturgiae sensum, descriptum in Constituione Sacrosanctum Concilium VII, quam pluries revocavimus. Ars celebrandi minime redigi potest ad solam oboedientiam apparatus rubricarum nec concipi ut fictilis – nonnumquam fera – vis creativa sine normis. Ipse ritus est norma, quae numquam finem ad se habet, sed semper altiori rei inservit, quam servare vult.

49. Sicut quaeque ars, nonnullas poscit cognitiones.

Ars celebrandi in primis postulat cognitionem dynamicae rationis Liturgiam explicantis. Tempus actionis celebrativae locus est in quo per memoriale praesens fit mysterium paschale, ut baptizati, vi suae participationis, id experiri possint in vita sua: hac agnitione deficiente, prompte pervenitur in exteriorismum (plus minusve excultum) et in rubricismum (plus minusve rigidum).

Oportet, deinde, cognoscamus quomodo Spiritus Sanctus agat in omni celebratione: ars celebrandi consentire debet cum actione Spiritus. Tum vero libera erit a subiectivismis, qui sunt fructus maioris ponderis singulorum sensuum, atque a culturalismis, quae sunt comparationes sine iudicio culturalium elementorum, nihil ad probam rationem alienae culturae assumptionis pertinentes.

Necesse est, denique, cognoscamus virtutes symbolici sermonis, eius proprietates et efficacitatem.

50. His breviter perpensis rebus, liquido patet artem celebrandi ex tempore capi non posse. Sicut quaeque ars, sedulum flagitat laborem. Sufficit opifici peritia; deficere non potest artifici, praeter rationes ingenii, inspiratio quae positiva est forma possessionis: non est ars illi vero artifici, quin etiam is ea capitur. Minime ars celebrandi discitur quod cursus sive publicae orationis gerendae sive technicarum suasoriae communicationis audiuntur (haud intentiones iudicamus, exitus animadvertimus). Quodvis instrumentum utile fieri potest, sed continenter naturae Liturgiae atque virtuti Spiritus subigendum est. Opus est utamur diligenti deditione erga celebrationem, ipsam sinentes artem suam nobis tradere. Scribit enim Guardini: «Nobis est sentiendum quam penitus adhuc radicati simus in individualismo atque in subiectivismo, quam desuefacti simus ab admonitione magnitudinum et quam exigua sit mensura nostrae religiosae vitae. Excitanda est vis amplitudinis precationis, voluntas ad eam nostram trahendi exsistentiam. Iter autem tanti propositi est disciplina, abdicatio tenuis animi sensus; grave quidem opus, Ecclesiae obsequens factum, ex eo quod ad nos attinet ac religiosos nostros mores» [15]. Sic discitur ars celebrandi.

51. De his tractantes, putamus ad ministros ordinatos, qui munere praesidendi fungunt, haec tantum pertinere. Re quidem vera habitus est quem ut teneant omnes baptizati vocantur. In animo habemus omnes gestus omniaque verba quae ad coetum pertinent: congredi, incedere in processione, sedere, stare, genibus niti, canere, silere, acclamare, videre, auscultare. Multimodis congregatio, quasi vir unus (Ne 8,1), celebrationem participat. Omnes simul ipsum conficere gestum et universos una acclamare voce, vim cunctae congregationis infundit in singulos. De uniformitate agitur, quae nihil admodum reprimit, sed contra, singulos instituit fideles ut unicum propriae personae authenticum detegant, minime singulorum commodo faventes, sed ex conscientia unum corpus formandi. Non agitur de liturgica urbanitate sequenda: de “disciplina”, potius, agitur – iuxta sensum a Guardini adhibitum – quae, si authentice servetur, nos instituit: gestus sunt et verba, quae ita componunt nostrum interiorem hominem ut animi affectus, cogitandi rationes, mores servare possimus. Haud sunt optimae speciei enuntiatio, ad quam aspirare conamur, sed actio sunt quae corpus ex integro particeps facit, scilicet quod unum sit ex anima et corpore.

52. Inter gestus rituales qui ad cunctum coetum pertinent, principem magni equidem momenti locum occupat silentium. Plura nominatim praescribuntur in rubricis: tota eucharistica celebratio mersa est silentio, quod praecedit initium eius cunctumque temporis punctum eius ritualis explicationis signat. Praesens enim est in actu paenitentiali; post invitationem ad orandum; in liturgia Verbi (ante lectiones, inter lectiones et post homiliam); in prece eucharistica; post communionem [16]. Non de perfugio agitur in quod intima segregatione abdatur, quasi ritualitas uti aversio animi perferatur: tale silentium ipsi celebrationis naturae repugnaret. Multo magis est liturgicum silentium: symbolum est praesentiae atque actionis Spiritus Sancti, cunctam actionem celebrativam concitantis, propter quod culmen saepe constituit ritualis cuiusdam sequentiae. Eo quod Spiritus sane est symbolum, vim habet multiformem suam actionem exprimendi. Sic, additis supra memoratis temporibus, silentium ad paenitendum movet atque ad desiderium conversionis; auscultationem Verbi suscitat et precationem; ad adorationem Corporis et Sanguinis Christi parat; unumquemque, in intima communionis necessitudine, quod Spiritus in vita agere vult, admonet, ut Pani fracto conformemur. Qua de causa ad symbolicum silentii gestum maxima cura conficiendum vocamur: in eo Spiritus nos informat.

53. Cuncti gestus omneque verbum subtilem complectuntur actionem semper novam, cum novo temporis puncto nostrae vitae iugiter occurrit. Velimus uno simplicique exemplo uti. Genua postulantes flectimus ut nobis ignoscatur, nostra superbia flectatur, fletus noster Deo committatur, auxilium eius imploretur, gratiae agantur pro dono accepto. Semper idem est gestus, nostram maxime coram Deo parvitatem significans. Tamen, cum per varia vitae nostrae tempora perficiatur, nostrum penitus animum fingit adeo ut in consuetudine nostra cum Deo fratribusque manifestetur. Opus est genuum flexionem scienter expleri, hoc est maxima cum conscientia eius symbolicae significationis atque necessitudinis nostrae hoc gesto nostram apud Dominum commorationem exprimendi. Si ista sunt omnia propter hunc simplicem gestum, quanto magis erint propter Verbi celebrationem? Quae nobis est ars discenda de Verbo Dei proclamando, auscultando, ut Verbum orationem nostram aspirando praeveniat et vita fiat? Haec omnia maxima sunt diligentia digna, nec formali nec externa, sed vitali, intima, eo quod cuncti gestus omneque verbum celebrationis, “arte” ficti, informant personam christianam et singulorum et communitatis.

54. Si verum est artem celebrandi ad totum celebrantem coetum pertinere, pariter est verum necesse esse ut erga eam praecipuam adhibeant diligentiam ministri ordinati. Saepe animadvertimus, christianas communitates invisentes, eorum modum celebrationem vivendi et –in bono et heu in malo – modo eorum curionis coetui praesidentis temperari. Dicere possumus varia adesse praesidendi “exemplaria”. En possibile indicium modorum, quamvis oppositorum, haud apte profecto praesidis munus designantium: gravis severitas vel ingenium exacerbatum ad creandum; mysticum studium ad spiritualismum attinens vel munus ad aptum functionibus nimis deditum; citata celeritas vel exaggerata tarditas; neglegens incuria vel profusa affectatio; redundans facilitas vel hieratica imperturbatio. Cum lata sit huiusmodi varietas, communem habere radicem horum inconvenientiam exemplarium putamus, quae est doctrina de utilitate tantum personae modi celebrandi, qui nonnunquam male dissimulatam insaniam primarum partium actionum exprimit. Hoc fit manifestius cum celebrationes nostrae reti communicationis socialis transmittuntur, quod haud semper oportet atque de quo nobis est meditandum. Consentiamus inter nos, minime huiusmodi gestus crebriores esse, quamvis coetus haud raro has “vexationes” patiantur.

55. Multa dici possunt de momento ac pondere praesidendi. Variis in occasionibus de officioso munere disseruimus homiliae habendae [17]. Quasdam nunc ampliores considerationes prae Nobis ferimus, vobiscum ponderantes quo modo a Liturgia informemur. Recordamur consuetudinem Missarum dominicalium nostris in communitatibus: de presbyteris, ergo, loquimur sed implicite de omnibus ministris ordinatis.

56. Presbyter typico suo modo celebrationem participat ex dono in sacramento Ordinis accepto: talis singularitas exprimitur utique in praesidendo. Ad instar cunctorum officiorum, quae ad perficiendum vocatur, non agitur praecipue de officio a communitate praebito, sed potius de exitu Spiritus Sancti effusionis in ordinatione exceptae, quae eum idoneum facit ad hoc officium explendum. Etiam presbyter informatur cum praesidet congressui celebranti.

57. Ut hoc officium recte agatur – arte quidem – res est magni ponderis presbyterum potissimum clare se, misericordiae gratia, singularem Resuscitati praesentiam conscium esse. Ipse minister ordinatus una est praesentiae Domini rationum, quibus christianus coetus unicus fit, diversus ab omnibus aliis (cfr Sacrosanctum Concilium, n. 7). Ea res “sacramentalem” magnitudinem confert – lato sensu – cunctis praesidentis gestibus verbisque. Facultatem habet congressus sentiendi illis in gestibus verbisque desiderium Domini, hodie sicut in Ultima Cena, Pascha nobiscum continenter manducandi. Resuscitatus ergo praecipuus est actor, non certo immaturitates nostrae, quae partem habitumque affectant, quae habere non possunt decora suscipientes. Hoc nempe communionis desiderio, quod Domino est erga singulos, devincitur presbyter: res ita se habet ut si interiectus fieret inter cor ardens caritatis Iesu atque cor uniuscuiusque fidelis, ab Eo dilecti. Eucharistiam praesidere immergi in Dei caritatis fornacem valet. Cum nobis facultas datur hanc rem intellegendi vel solummodo intuendi, haud magis pro comperto opus est directorio, quod nobis congruentes imperet mores. Si nobis hoc opus est, ad duritiam cordis nostri est (cfr Mt 19,8). Norma excelsior et immo operosior res ipsa eucharisticae celebrationis est, seligens verba, gestus, sensus, nobis significans si ea aptane necne ad officium exercendum sint. Patet hoc quoque haud extemplo praesto esse: ars est, quae presbyteri postulat laborem, id est assiduam consuetudinem cum igne caritatis, quem in terram venit Dominus mittere (cfr Lc 12,49).

58. Cum panem frangit prima communitas, Domini oboediens mandato, id agit sub conspectu Mariae, quae primos gressus comitatur Ecclesiae: “Erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu” (Act 1,14). Virgo Mater “invigilat” gestibus Filii sui, Apostolis commissis. Sicut in utero suo, susceptis Gabrielis angeli verbis, Verbum carnem factum custodivit, Virgo in gremio Ecclesiae etiam illos tuetur gestus, qui corpus Filii sui componunt. Presbyter, qui illos gestus vi doni ex sacramento ordinis suscepti iterat, in utero Virginis servatur. Oportetne praeceptum, quod nos moneat quomodo sit nobis agendum?

59. Ut amoris eius ignis flagret in terra veluti instrumenta facti, in utero custoditi Mariae, Virginis factae Ecclesiae (sicut sanctus Franciscus canere solebat), presbyteri a Spiritu finguntur, qui bonum perficere vult opus in eorum ordinatione inceptum. Spiritus actio copiam praebet eis congressum eucharisticum praesidendi in timore Petri, conscii se peccatorem esse (cfr Lc 5,1-11), servi patientis magna cum humilitate (cfr Is 42 ss.), cupidine a populo eis commisso in cotidiana consuetudine ministerii “manducari”.

60. Celebratio ipsa informat huiusmodi praesidendi rationem; non est – iterum dicamus – adhaesio mentis, quamvis totus noster animus ipseque sensus noster huius sint participes rationis. Presbyter, ergo, instituitur ad praesidendum ex verbis gestibusque, quae Liturgia ponit in labia et in manus suas.

Non sedet super thronum [18], quoniam Dominus regnat per humilitatem ministrantis.

Neque aufert centralem positionem altari, Christi signo, «e cuius percusso latere unda manavit et cruor, quibus Ecclesiae sunt condita sacramenta et centrum nostrae laudis et gratiarum actionis» [19].

Accedens ad altare ut oblationem offerat, presbyter ad humilitatem et contritionem informatur per verba: «In spiritu humilitatis et in animo contrito suscipiamur a te, Domine; et sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi, Domine Deus» [20].

Haud potest de se praesumere propter ministerium sibi concreditum, quod Liturgia eum hortatur ad mundationem petendam, in signo aquae: «Lava me, Domine, ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me» [21].

Quae Liturgia ponit in labia eius, varias exprimunt verba significationes, definitos expetentes gradus: propter horum verborum gravitatem, a presbytero summa poscitur ars dicendi. Quae et informant sensus eius intimos, nunc in supplicatione Patri pro congressu, nunc erga coetum in adhortatione, nunc in acclamatione una voce tota cum congregatione.

Per eucharisticam precem – quam omnes baptizatos quoque participant, reverentia et silentio auscultantes atque acclamationibus intervenientes [22] – qui praesidet vim habet, pro cuncto sancto populo, Patri oblationem Filii sui in Ultima Cena recordandi, ut illud mirum donum super altare denuo repraesentetur. Illud sacrificium participat sui ipsius per oblationem. Non potest presbyter de Ultima Cena Patri meminisse nisi ipse fit eius particeps. Non potest dicere: «Accipite et manducate ex hoc omnes: hoc est enim Corpus meum, quod pro vobis tradetur» et non vivere ipsum desiderium suum corpus atque suam vitam pro populo sibi concredito offerendi. Quae accidunt in ministerio suo fungendo.

Ab omnibus his et a multis aliis sine intermissione presbyter in actione celebrativa informatur.

61. Simpliciter aliquas praebere voluimus considerationes, immensum sanctorum mysteriorum celebrationis thesaurum procul dubio minime exhaurientes. Ab omnibus poscimus episcopis, presbyteris et diaconis, seminariorum institutoribus, magistris theologicarum facultatum atque theologiae scholarum, omnibus viris mulieribusque catechistis, ut populum sanctum Dei adiuvent ex illo pristinae christianae spiritualitatis perpetuo fonte sumere. Identidem vocamur divitias retegere principiorum generalium, quae inter primos numeros Sacrosanctum Concilium proponuntur, artissimum complectentes vinculum inter primam Concilii Constitutionum et ceteras. Idcirco non possumus ad illam formam ritus reverti, cuius instaurandi Patres conciliares, cum Petro et sub Petro, necessitatem senserunt, Spiritu Sancto ductore et secundum suam pastorum conscientiam, illa approbantes principia ex quibus instauratio orta est. Sancti Pontifices Paulus VI et Ioannes Paulus II approbantes libros liturgicos ex decreto Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II instauratos, instaurationis fidelitatem erga Concilium praestiterunt. Quamobrem Traditionis Custodes scripsimus, ut Ecclesia per linguarum varietatem tollere queat «unam eandemque cunctorum precationem» [23], unitatem suam ostendere evalescens. Hanc unitatem, sicut iam scripsimus, instauratam volumus in tota Ritus Romani Ecclesia.

62. Hae Litterae velimus Nos adiuvent ad stuporem propter pulchritudinem atque veritatem celebrationis christianae excitandum, ad necessitatem authenticae institutionis liturgicae recordandam atque ad momentum cuiusdam artis celebrationis agnoscendum, quod stet pro veritate mysterii paschalis atque participationis omnium baptizatorum, uniuscuiusque secundum suam peculiarem vocationem.

Omnes hae divitiae haud longe a nobis absunt: in ecclesiis nostris sunt, in nostris christianis festis, in centrali positione dominici diei, in vi sacramentorum, quae celebramus. Continuatum iter incrementi est vita christiana: vocamur nos cum gaudio atque in communione ut instituamur.

63. Propterea etiam indicium relinquere avemus vobis ad iter nostrum persequendum. Vos invitamus ad anni liturgici atque diei Dominici sensum iterum detegendum: hoc idem est Concilii mandatum (cfr Sacrosanctum Concilium, nn. 102-111).

64. Sub luce quorum supra recordati sumus, intellegimus annum liturgicum nobis esse opportunitatem ut crescamus in agnitionem mysterii Christi, mergentes vitam nostram in mysterium Paschatis eius, exspectantes reditum suum. Haec est vera producta institutio. Vita nostra non est fortuita eventuum successio sed iter quod, de Paschate in Pascha, nos Ei conformat, «exspectantes beatam spem et adventum Salvatoris nostri Iesu Christi» [24].

65. Dum labitur, a Paschate renovatum, tempus, octavo quoque die Ecclesia salutis eventum celebrat die dominica. Quae antequam habeat praeceptum, dies dominica est donum, a Deo factum pro populo suo (ideoque ab Ecclesia uti praeceptum servatum). Celebratio dominicalis christianae communitati dat copiam ut ab Eucharistia informetur. In diem ex die dominica Verbum Resuscitati illuminat exsistentias nostras, volens quaecumque facere in nobis ad quae missum est (cfr Is 55,10-11). De die in diem dominicam, perceptio Corporis et Sanguinis Christi vitam quoque nostram sacrificium Patri acceptum efficere vult, fraterna in communione quae fit communicatio, acceptio, famulatus. De die in diem dominicam, Panis fracti vis nos sustentat in Evangelio nuntiando, in quo nostrae celebrationis ostenditur fides.

Dimittamus contentiones ut simul auscultemus quod Spiritus dicat Ecclesiae, communionem tueamur, Liturgiae stupeamus pulchritudine. Nobis datum est Pascha: efficiamus ut nos desiderium tueatur, quod vult Dominus nobiscum id manducare. Sub oculis Mariae, Matris Ecclesiae.

Datum Romae, Laterani, die XXIX mensis Iunii, in sollemnitate SS. Petri et Pauli, Apostolorum, anno Domini MMXXII, Pontificatus Nostri decimo.

FRANCISCUS

 


“Totus homo paveat, totus mondus contremiscat, et caelum exsultet, quando super altare in manu sacerdotis est Christus, Filius Dei vivi! O admiranda altitudo et stupenda dignatio! O humilitas sublimis! O sublimitas humilis, quod Dominus universitatis, Deus et Dei Filius, sic se humiliat, ut pro nostra salute sub modica panis formula se abscondat! Videte, fratres, humilitatem Dei et effundite coram illo corda vestra; humiliamini et vos, ut exaltemini ab eo. Nihil ergo de vobis retineatis vobis, ut totos vos recipiat, qui se vobis exhibet totum”.

Sanctus Franciscus Assisiensis

Epistola toti Ordini missa II, 26-29

 

 


[1] Cfr Leo Magnus,  Sermo LXXIV: De ascensione Domini II,1: «quod [...] Redemptoris nostri conspicuum fuit, in sacramenta transivit».

[2]  Praefatio Paschalis III, Missale Romanum (2008), p. 367.

[3] Cfr Missale Romanum (2008), p. 532.

[4] Cfr Augustinus, Enarrationes in Ps. 138,2; Oratio post septimam lectionem, Vigilia paschalis, Missale Romanum (2008), p. 359; Super oblata, Pro Ecclesia (B), Missale Romanum (2008), p. 1076.

[5] Cfr Augustinus, In Ioannis Evangelium tractatus XXVI, 13.

[6] Litteræ encyclicæ  Mediator Dei (20 Novembris 1947), in  AAS 39 (1947), p. 532.

[7] AAS 56 (1964), p. 34.

[8] R. Guardini, Liturgische Bildung (1923) in Liturgie und liturgische Bildung (Mainz 1992), p. 43.

[9] R. Guardini, Der Kultakt und die gegenwärtige Aufgabe der Liturgischen Bildung (1964), in Liturgie und liturgische Bildung (Mainz 1992), p. 14.

[10]  De Ordinatione Episcopi, Presbyterorum et Diaconorum (1990), p. 95.

[11] Leo Magnus, Sermo XII, De Passione, III,7.

[12] Irenæus Lugdunensis, Adversus hæreses IV,20,7.

[13] R. Guardini, Liturgische Bildung (1923), in Liturgie und liturgische Bildung (Mainz 1992), p. 36.

[14]  Canticum fratris Solis, Fontes Franciscani, pp. 37-41.

[15] R. Guardini,  Liturgische Bildung (1923), in  Liturgie und liturgische Bildung (Mainz 1992), p. 99.

[16] Cfr Institutio Generalis Missalis Romani, nn. 45; 51; 54-56; 66; 71; 78; 84; 88; 271.

[17] Cfr Adhortatio apostolica  Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), nn. 135-144.

[18] Cfr  Institutio Generalis Missalis Romani, n. 310.

[19]  Prex dedicationis, in Ordo dedicationis ecclesiae et altaris (1977), p. 102.

[20]  Missale Romanum (2008), p. 515.

[21]  Missale Romanum (2008), p. 515.

[22] Cfr Institutio Generalis Missalis Romani, nn. 78-79.

[23] Paulus VI,  Constitutio apostolica Missale Romanum (3 Aprilis 1969), in  AAS 61 (1969), p. 222.

[24]  Missale Romanum (2008), p. 598.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana